- MONASTERIA Regalia
- MONASTERIA Regaliavocantur passim, Βασιλικὰ Μοναςτήρια Graecis; aliter Abbatiae Regales, Monasteria Imperialia, item Fiscalia; quod in fiscis regiis exstructa essent, et ab ipsis Regibus dotata, a quibus nude pendebant. Haec, ab omni iurisdictione Episcopali, imo et ab ipsa Patriarchali, exempta, nulli alii, praeterquam Imperatori aut Regi immediate, subiecta erant: unde nude Monasteria libera passim dicuntur. Nec Abbates eorum, Regales ab iis dicti, ab aliis, quam ab ipsis Imperatorib, aut Regibus, vel certe cum eorum nutu, instituebantur, eligebantur et investiebantur: idque per baculum haud aliter ac Episcopatus ipsi. Quia vero Abbatiae istae, ex fundis Regiis erant dotatae, earum Abbates, in militiam ire et Regalitati servire tenebantur, ut est in Diplomate Henrici Imperator. A. C. 1063. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi, quod a Duchesnio descriptum est, in Historia Limburg. p. 29. Sed et id iuris Regi in huiusmodi Monasteriis competit, quod utendô iure suô regiô possit Monachum vel Monialem in iis, in principio sui regiminis, post suam coronationem, ponere, uti refert Car. du Fresne, ex Regesot, Parlamenti Olim. Praeterea, Abbatiarum harum annatae ad Regem spectabant, quas Ludovicus VII. Galliae Rex Monasterio S. Victoris Parisino concessit. Etiam Abbates Regales, perinde ac Episcopi, Buticulario Franciae centum solidos exsolvere tenebantur, cum Abbatialis dignitatis confirmationem a Rege expetebant, vel forte, cum eidem fidelitatis praestabant sacramentum, de quo Buticulariorum iure et hominiis sacramentisque fidelitatis, ab Abbatibus istiusmodi praestitis Regibus, exstat insigne Diploma in Tabulario S. Genovefae Parisin. quod Glossario suo praefatus Auctor in seruit: apud quem vide quoque de Monasteriis Canonicorum, quibus Monastica opponuntur; de Monasteriis Consistorialibus, de quibus non nisi in Consistorio Romano disponi consuevit; de Monasteriis Duplicibus, virorum scil. et feminarum, prope invicem positis; de Monasteriis Exemptis, a iurisdictione Episcoporum et Pontificiae Sedi immediate subiectis, propter infestationem praesidentium, ut ait Gregorius VII. l. 2. Ep. 69. de quibus etiam supra aliquid, ubi de Abbatibus Exemptis; de Monasteriis Patriarchalibus, quae solius Patriarchae Constantinopolitani iurisdictioni suberant, aliisque huc facientibus. Nec omittendum, quod idem addit, Monasterii vocem pro Ecclesia Cathedrali non raro sumi, eo quod plerisque in Ecclesiis talibus Monachi olim, non ut hodie Canonici, sacra obirent: unde hodieque vox Munster Germanis, Ecclesiam Cathedralem notare, observatum Nebridio Mundelhemio Ep. 17. Antiq. Monast. et Gretsero Observation. ad Vitam S. Willibaldi c. 17. Sed aliam huius appellationis rationem supra attulimus.ABBATES REGALES, EX REGESTO QUODAM VETERI APUD EUND. S. Dionysii. St. Germani. S. Genovefae. Ferrarium. S. Benedicti. S. Maximini. Mauriniaci. S. Maxentii, in Pictavia. de Burgolio. Maioris Monasterii. S. Egidii. Trinorcii. S. Columbae. Compendii. S. Medardi. S. Crispini. S. Remigii. Corbeiae. S. Richarii. Vide eum in Additionibus ad Glossarium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.